monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, p3, p2, p0, 80
Illud fuit tempus quo Haroldus invitus Normanniam, importuna sibi aura, evectus est: quem, sicut supra dictum est, Willelmus in Brittannicam expeditionem duxit, volens eius manum explorare; simul et strictiori consilio, apparatum ostentans suum, conspicaturo quantum praestaret Anglicis bipennibus ensis Normannicus.